monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1 > csg899.39 > csg48.393 > csg75.840 > bnf8040.99 > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 65
Unde et in ipso est exemplum perfectionis omnibus fidelibus qui in lege Dei occupati sunt; ut se de bono recipiant ad melius, scientes manifestationem verae incarnationis, ubi Filius Dei veraciter in carne demonstratus est, in quo fidelissimus ascensus ad coelestia reperitur, Propter quod etiam omnes virtutes Dei descendentes et ascendentes oneratas lapidibus ad opus suum hic ire vides; quia in Unigenito Dei lucidissimae virtutes quasi per humanitatem eius descendunt, et quasi per divinitatem ipsius sursum tendunt.